monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, 3, 8
Commoto autem vento et data pluvia cum paulisper refrigiscere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. Quid plura? Per tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent neque se de inimicis ulcisci possint, eo quod se in locis communissint firmissimis, neque regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinensis munierat muros, infirmatus, ut diximus, aerum intemperantia exercitus ac fame adtritus, redire ad propria distinavit, subdens etiam illud, accepta sacramenta, regis ditionibus, quod pater eius prius habuerat, de quibus locis et captivos et alias abduxere praedas.